Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. Sordidissimorum quoque artificiorum institoribus supra constitutum aliquid adiecimus, si nobis
illorum opera enixior visa est ; et gubernatori et opifici vilissimae mercis et in diem locanti manus suas corollarium adspersimus. In optimis vero artibus,
quae vitam aut conservant aut excolunt, qui nihil se
plus existimat debere, quam pepigit, ingratus est.
[2]
Adice, quod talium studiorum traditio miscet animos ;
hoc cum factum est, tam medico quam praeceptori
pretium operae solvitur, animi debetur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.